Latin
AMPHIBIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 283
Unproofread scanNot analysed yet
AMPHIBIA. CLASSIS Amphibiorum constat quatuor generibus; Testudine, Rana, Lacerta, Angue; Horum genus anguium numero specierum maximo superbit, cui proxime accedit Lacertarum familia speciebus itidem non paucis instructa; Ranae vero pauciores numerantur, paucissimae vero Testudines. In anguibus specierum differentia difficillime eruitur, variat enim haec gens magnitudine &colore, artubus destituta, e quibus differentia in caeteris animantibus facile eruitur, hinc ab omni aevo serpentum cognitio difficillima &maxime obscura fuit. In dissertatione autem ante annum heic habita de Amphibiis Gyllenborgianis pulcherrimum detectum fuit inventum pro charactere specifico serpentum, quod in numero scutorum abdominalium &squamarum caudae consistit, quo solo &unico serpentum nomina &species distinctissima evadunt. In hoc vero vastissimo serpentum agmine, quod nobis examinandum suscepimus, multae reperiuntur species, quae in Gyllenborgiana collectione non aderant, quaeque novas subministrant observationes &maxime illustrant serpentum historiam.