Latin
TANTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 31
Unproofread scanNot analysed yet
hist. 1435. Comm. mal. 29. Teregam. Rheed. mal. 3 p. 79. t. 60. FICUS malabarica, foliis asperis, fructu rotundo lanuginoso majore. Raj. hist 1435. Comm. mal. 29. Perin- Teregam. Rheed. mal 3. p 81. FICUS quae arbor peregrina, fructum Ficui similem gerens. Clus. exot. 10. Raj. hist. 1438. 21. FICUS dactyloides major, folio subtus argenteo. Plum. amer. 21. Barr. aequin. 52. FICUS folio citri acutiore, fructu viridi. Plum. amer. 21. Barr. aequin. 52. Hae species apud auctores occurrunt, quarum r. 2. 10. 14. 16. (Si fructificationes demas, in omnibus, prima excepta) accuratius descriptae sunt, &in hortis Botanicis Europaeis occurrunt; reliquae rariores partim non sufficienter delineatae, partim pro varietatibus habendae, quas ad species certas reducere nemo nisi autoptes poterit. Botanici nonnulli, ut Matthiolus, Dodonaeus, Lobelius Dalechampius &plures, qui seculo XV floruerunt, FICUS cujusdam mentionem faciunt, nomine HUMILIS, &PUMILAE (I: X.) : Pumila autem nullo modo pro diversa &singulari specie haberi potest, sed, quae in eadem observatur discrepantia, culturae mangonio est adscribenda; hujus accuratam descriptionem sequentibus adornare conatus est Matthiol. p. 212. Ficus arbores, ut perquam pumilae habeantur, &in vasculis super fenestris spectentur à viatoribus, ita docuere mangones: abscindito Fici surculum verno tempore paulo ante germinationem prominente jam corculo &subinde contorto manibus cacumine inverso, circa quem ordei miliique nonnihil inspargito, &terra deinde obruito, demissa extra tellurem resecta parte. Fit enim hoc mangonio, ut inde ramuli enascantur parvuli, qui circum vas sese fundentes, brevi admodum tempore Ficus optimos edant, pumila perpetua manente arbore. Hocce experimento nititur recentiorum inventum, quod nimirum inverso situ serant varias arbores, ut rami radices evadant, &vice versa radices ramos, frondes, flores, fructusque proferant; cujus experimenti exemplum in Tilia aliisque arboribus curiosi sistunt hortulani.