Latin
CAPUT leve, ovatum, parvum, verrucis mollibus
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 321
Unproofread scanNot analysed yet
PINNA dorsi pone aequilibrium posita, e diametro pinnae ani, undecim radiis. Pinna ani etiam undecim radiis. Pinnae ventrales in medio abdominis radiis sex. Pinnae caudae, quae maxime bifurca, radiis quindecim. Pinnae pectorales in hac specie singulares, radiis septendecim, quorum superiores longitudine ad initium caudae pertingentes, adeoque totius fere piscis; inferiores radii sensim breviores sunt. Hisce pinnis volitat piscis. Obs. Descriptio perfecta habetur apud Artedium in speciebus. Auctores perperam ad pinnae ani basin duas laterales collocant. ARGENTINA pinna dorsali pinnae ani opposita.