# Amoenitates academicae. Vol. 1 321

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, CAPUT leve, ovatum, parvum, verrucis mollibus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/321

PINNA dorsi pone aequilibrium posita, e diametro pinnae ani, undecim radiis. Pinna ani etiam undecim radiis. Pinnae ventrales in medio abdominis radiis sex. Pinnae caudae, quae maxime bifurca, radiis quindecim. Pinnae pectorales in hac specie singulares, radiis septendecim, quorum superiores longitudine ad initium caudae pertingentes, adeoque totius fere piscis; inferiores radii sensim breviores sunt. Hisce pinnis volitat piscis. Obs. Descriptio perfecta habetur apud Artedium in speciebus. Auctores perperam ad pinnae ani basin duas laterales collocant. ARGENTINA pinna dorsali pinnae ani opposita.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
