Latin
CAPUT oblongum, compressum supra depressum
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 324
Unproofread scanNot analysed yet
Dein oculi tres distincti ad marginem anteriorem thoracis utrinque. Labium inferius oris quadrifidum, connivens. ABDOMEN septem segmentis a tergo &quinque in abdomine constans, horum quatuor posteriores linea laterali oblique exarata. Pectines, ubi thorax abdomine jungitur, subtus duo albi, quorum singulus tredecim denticulis instruitur. Pili per totum corpus sparsi &erecti sunt. CAUDA sex articulis angulatis, tuberculis scabris, quorum ultimus spina curva acuta armatur, articulus vero penultimus ceteris longior est. PEDES, praeter chelas, utrinque quatuor, singuli duobus unguibus acutis terminati, &tuberculo calloso ad flexuram articulorum instructi. Chelae pilis hispidae, digitis interiore latere sinuatis. COLOR fuscus in toto corpore. Magnitudo cancri fluviatilis. Obs. Differt à scorpione majore ex India orientali Swammerd. 4t0 147. t. 6. quod Swammerdami cauda tantummodo quatuor articulis instructa sit. SCOLOPENDRA teres, pedibus utrinque XCVI. Millepeda orientalis omnium maxima, Seb. thes. 1. CAPUT minimum obtusum apice marginatum. Antennae clavatae. Oculi lunares nigri, punctis minutissimis scabris. CORPUS quadraginta octo segmentis, praeter caudam &caput, singulo segmento pallido, margine flavo. PEDES CAUDA obtusa. PEDES ad singulum segmentum utrinque duo, subtus ciliati, brevissimi. Longitudo &crassities digiti. 63. SCOLOPENDRA plana, pedibus utrinque viginti. Scolopendra capensis major lutescens, cauda longiore. Peti. gazoph. t. 20. f. 2. Scolopendra magna peregrina. Frisch insect. XI. p. 18. t. 2. f. 7. Leuwn. epist. p. 102. Bradl. natur. 31. Millepeda africana, Seb. thes. 1. p. 130. t. 81. f. 3.