# Amoenitates academicae. Vol. 1 33

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, III. GENUS!. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/33

dissensus, nisi quod PONTEDERA ex hoc uno tria sequentia constituerit genera: 1. Ficum, cujus receptacula flosculos solum pistilliferos proferunt. 2. Caprificum, cujus receptacula flosculos tantum stamineos producunt. 3. Erinosycen, cujus receptacula alia staminifera, alia pistillifera sunt. Haec tamen generum artificialis distributio ipsi repugnat naturae, cum Ficus, Caprificus & Erinosyce ne quidem diversae sint species, sed tantum individua ejusdem speciei; crescunt enim singula haec tria ex seminibus ab una eademque Ficu desumtis. Sic idem vir Clarissimus existimat Caricae seu Papajae diversa esse genera, atque, negans sexum plantarum, statuit marem monopetalum genere a femina pentapetala esse alienum. Quod si vero illi latropham, quae in eodem caule & flores masculos monopetalos & femineos pentapetalos continet, inspicere contigisset, ille nunquam ex uno individuo, duo finxisset genera. Quis unquam sibi persuadere posset Cervum & Cervam diversi esse generis, propterea quod ille cornibus sit armatus, haec autem eisdem destituta? Ex collatis inter se fructificationibus sequitur, arborem Sycomorum e vero genere ficus esse, nec Moro ullatenus affinem; diversi autem generis esse Ficum Indicam (Cactum), Ficum Hottentottorum (Mesembrianthemum), Ficum Peruvianam (Caricam), Ficum racemosam (Musam).

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
