Latin
SPONSALIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 334
Unproofread scanNot analysed yet
Sed longe aliter fieri videmus in plantis, suam nactis stationem in terra copiosioris alimenti, quae non modo virentes, praepingues &robustae evadunt, sed etiam veluti rident &felici suo statu luxuriant; Non secus ac vasa lactea corporis nostri ex copiosis alimentis multum absorbent nutritionis, corpusque pingue reddunt &hilare, &sic vice versa. (β) Aetas. Omne vivum principium &finem agnoscere, innumerasque subire mutationes, dubitare multa prohibent. Videmus ita Infantiam esse infirmam, imbecillem, sterilemque; Juventutem vero omni cum venustate florescere luxuriarique; Virilitatem fertilem, gravem, robustam, aequalemque evadere; Senectutem demum flaccescere, &exsiccatam, canam atque languidam, imminentis silicernii praeconium canere lugubre. Dic, quaeso, annon plantae easdem experiantur vicissitudines, eademque emetiantur stadia? Earum infantia tenuis est &infirma, flore atque fructu destituta; In Juventute salaces, speciosis splendidisque superbiunt floribus, in hac sua aetate gratissimae inque vere suo ridenti constitutae; In virilitate, vel, aestate, graviores, firmiores, minusque nitidae fructum ferunt; In autumno senectutis caules demittunt, exarescunt inque terram redeunt, unde primos suos duxerunt ortus b). HEDERA, primis in annis foliis gaudet lanceolatis, &flore fructuque destituta infantilis: Hedera humi repens, C. Bauhin. 395. In aetate sua juvenili, b) Quercus aetatem 300 ann. attingit. it. Oeland. 68. Pinus atatem 400 ann. attingit. it. Westgoth. 247.