# Amoenitates academicae. Vol. 1 334

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, SPONSALIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/334

Sed longe aliter fieri videmus in plantis, suam nactis stationem in terra copiosioris alimenti, quae non modo virentes, praepingues & robustae evadunt, sed etiam veluti rident & felici suo statu luxuriant; Non secus ac vasa lactea corporis nostri ex copiosis alimentis multum absorbent nutritionis, corpusque pingue reddunt & hilare, & sic vice versa. (β) Aetas. Omne vivum principium & finem agnoscere, innumerasque subire mutationes, dubitare multa prohibent. Videmus ita Infantiam esse infirmam, imbecillem, sterilemque; Juventutem vero omni cum venustate florescere luxuriarique; Virilitatem fertilem, gravem, robustam, aequalemque evadere; Senectutem demum flaccescere, & exsiccatam, canam atque languidam, imminentis silicernii praeconium canere lugubre. Dic, quaeso, annon plantae easdem experiantur vicissitudines, eademque emetiantur stadia? Earum infantia tenuis est & infirma, flore atque fructu destituta; In Juventute salaces, speciosis splendidisque superbiunt floribus, in hac sua aetate gratissimae inque vere suo ridenti constitutae; In virilitate, vel, aestate, graviores, firmiores, minusque nitidae fructum ferunt; In autumno senectutis caules demittunt, exarescunt inque terram redeunt, unde primos suos duxerunt ortus b). HEDERA, primis in annis foliis gaudet lanceolatis, & flore fructuque destituta infantilis: Hedera humi repens, C. Bauhin. 395. In aetate sua juvenili, b) Quercus aetatem 300 ann. attingit. it. Oeland. 68. Pinus atatem 400 ann. attingit. it. Westgoth. 247.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
