Latin
SPONSALIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 348
Unproofread scanNot analysed yet
Vallisnerius eosdem vermiculos genituram pro lubitu stagnantem in motu tenere. Recentiores plerique huic subscripsere hypothesi, quippe Carina, quam Malpighius in ovo incubato primum rudimentum foetus esse vidit, vermiculis hisce quam maxime assimilabatur. Sed rem acu non omnino tetigerunt. Primo enim, Vermiculi isti Leuvenhoekiani minime sunt animalcula, proprio &voluntario motu gaudentia; sed corpuscula inertia, quae calido semini innatant, non secus ac particulae oleosae, quod selecta Liberkynii microscopia nobis manifeste ostenderunt. Secundo. Si essent vermiculi, ex sententia Leuvenhoekii, in ovulis metamorphosin subituri, duabus suis tunicis gauderent necesse est, &per eorum depositionem ex Larva in Pupam &demum in Animal perfectum transferrentur; sed Amnion &Chorion foetus, ex ovo, non ex vermiculo, principia ducunt. Tertio. Naturae quoque Conditorem semper agere per compendia, uti neminem facile arbitramur inficiaturum, ita nec ullum crediturum, conditorem tot tamque multa millia animalium ob unius saltem fortunam creasseQuarto.