# Amoenitates academicae. Vol. 1 352

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, 352. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/352

Multum sane de definitione floris altercati sunt Botanici. Essentiam floris in superbiente corolla (E EE fig. III) collocarunt haud pauci; Quam sententiam amplexus Knautius flores apetalos unquam dari negavit. Experientia vero & autopsia ducibus, plantas haud infrequenter occurrere patet, quarum aliae calice (DDD) destituuntur, ut Tulipa, Fritillaria &c aliae corolla, ut Gramina, Typha, Sparganium, Pinus; Aliae filamentis staminum (B), ut Aristolochia; Aliae demum stylo (β), ut Tulipa, Parnassia. Omnes vero flores, & tot quot unquam existunt, aut Antheris (C) instruuntur aut Stigmatibus (y), aut ambobus simul ornantur, ita ut in unaquaque specie vegetabilium antheras adesse vel stigmata, & in hisce ergo partibus constituendam esse essentiam floris (conf. Fund. Botan. §. 98), nemo non videat. Si itaque florem invenimus antheriferum, stigmatibus vero destitutum, non vano conamine alium investigemus florem, aut in eadem, aut in planta alia ejusdem speciei, qui stigmatibus aut cum antheris simul, aut, uti plerumque, sine iis, gaudet. PONTEDERA ex auctoritate Horti Malabarici dari plantas antheris destitutas contendit, e. gr. Todda-panna, Mallam- Toddali, Noeli-tali. Sed numerus antherarum in hac, quae est Antidesma, in illa, quae est Celtis, in ista, quae Cycas, hodie Botanicis innotuit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
