# Amoenitates academicae. Vol. 1 36

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, VI. FRUCTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/36

Haec sunt, quorum mentionem facit ordo naturalis XX Classium Celeb Dom. Praesid. p. 494. Hinc liquet, Ficum a Dorstenia, Parietaria, Urtica, Moroque in eo tantum differre, quod receptaculum carnosum, magnum, integrum clausum flores in sua cavitate contineat. Fructus ergo Ficus nullo modo nomine pericarpii venire potest. Proinde fructus Ficus arboris eodem modo differt ab aliis fructibus, quo Rosae fructus a Potentillae, Rubi aut Fragariae, nimirum quod calyx (communis) concavus ore coarctetur, semina includens, tandemque succulentior factus & mollis baccam mentiatur. Forma igitur fructus singularis VETERIBVS imposuit, FICVM solam esse arborem, nullo gaudentem flore, quae viguit opinio, usquedum CORDVS in grossis, seu fructibus nondum maturis, pistilla invenisset undique emergentia, quae totum florem constituere existimavit. Hujus deinde vestigiis TOVRNEFORTIVS in suis institit characteribus. MALPIGHIVS denique in sua anatomia plantarum p. 45. t. 27. f. 156. pistilla delineavit; accuratius vero DE LA HIRE in Acte Paris. 1712. t. 15. Tandem PONTEDERA in sua Anthologia uberiores de fructificatione observationes in lucem edidit. Postremo Celeb. PRAESES in generibus suis plantarum totius fructificationis clariorem sistit dilucidationem.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
