Latin
362
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 362
Unproofread scanNot analysed yet
Primum hic attendendum venit, quod stamina &pistilla una proveniant, non solum dum unum eundemque florem occupant, sed &ubi alii flores sunt masculi, alii feminei in eadem planta, exceptis tantum paucissimis. Summi Conditoris mira in Jatropha &Musa institutio, scitu sane digna est. JATROPHA foliis palmatis dentatis retrorsum aculeatis, Hort. Cliff. 445, corymbum tenet, cujus primae dichotomiae ferunt flores femineos, qui florescentes maritos uno alterove die antecedunt; subsequentes vero dichotomiae alios emittunt flores, eosque masculos, at horum polline praecedentes feminei flores fecundari nequeunt, cum defloruerint ante horum explicationem, adeoque abortiunt feminei flores, nisi ex alio corymbo, floribus masculis superbiente, pollinem accipiant. MUSA spadicem producit, ducentis saepe superbientem germinibus; horum pauci flores feminei per aliquot dies cursum absolvunt; peracta florescentia femineorum florum, succedunt mares, qui viritim florescentiam ad maturitatem fructus usque producunt, in fructibus vero nullum omnino semen inveSemina plane deficere in Musa statuerunt nies. „Horti Malabarici Auctores, quod mihi plane pa„radoxon; cum autem viderim primi matrimonii, „primorumque florum feminas maritorum suorum officio destitui, &maritos sequentis thalami ad „possessa venire, perceptaque gaudia seros, intelle„xi, nulla unquam semina in hac specie proditura, „nisi plures plantae simul positae eodem fere tempore florerent, &una tum in alteram agere posset, Mus. Cliff. 36.