Latin
376
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 376
Unproofread scanNot analysed yet
Adeas plantas annuas seu biennes, &videbis, quod, quamdiu flore non operiuntur, frigidae resistant hyemi, e. g. Dianthi, Lychnides, Coronariae; si vero primo anno flores producant, ingruente hyeme plerumque pereunt; Si vero floribus carent, tertium &quartum persaepe absolvunt annum. MUSA centum saepe in hortis Belgarum vidit annos; floribus vero semel explicatis, nulla ars, nulla experientia impediet, quin caulis ejus superbus sequenti anno fatalem subeat interitum. CORYPHA excrescit sterilis per triginta &quinque annos ad 70 pedum altitudinem, &hinc per quatuor menses, ad 30 adhuc pedes assurgit, floret, fructumque eodem anno producit, quibus absolutis, tota emoritur. Hort. cliff. 482. LAVATERA foliis septemangularibus, obtusis, plicatis, villosis, caule fruticoso, floribus ad alas confertis, Hort. cliff. 348, in altitudinem Pyri arboris surgit, dura hiemis frigora bene ferens, semel vero, uno licet, decorata flore, nec auxiliatrices hortulanorum manus, nec hybernacula aut apparatus omnes, imminente brumali frigore, interitum illius avertere queunt. Plantarum ventriculus itaque est terra, vasa chylifera Radix, Ossa Truncus, Pulmones Folia, Cor Calor, hinc Planta Animal inversum veteribus dictum fuit. Fund. Bot. §. 147. §. XXXIII. PLANTARUM VENTRICULUS est terra, de qua nutrimentum; &tenuissima humus earum chymus (§. IV. Lit. α). VASA CHYLIFERA radix, quae chylum a ventriculo ad corpus plantae deferunt. OSSA truncus, qui herbis robur sese attollendi concedit. PULMONES folia, per quae transpirationem suam peragunt (confer. §. IID. Folia etiam MUSCULIS assimilari queunt, quippe quibus, percutientibus procellis, movetur planta.