# Amoenitates academicae. Vol. 1 421

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, PLANTARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/421

Cum vero nullum Systema Naturale huc usque constructum sit, siquidem Botanici fundamentum dispositionis, ab unica aliqua parte fructificationis, desumere necessum habuere sicque aut Classes Naturales interrumpere, aut, si hoc non fieret, contra assumtas Regulas Systematicas peccare, adeoque finem destruere, qui erat alios secundum certa principia Logica ad cognitionem cujuscunque generis ducere, haud mirum quod vires plantarum, in quibusdam classibus, a se invicem multum recedere videantur. CLASSES NATURALES dari nullum est dubium, quamvis Botanici nondum Systema aliquod invenerint, quod omnes Classes Naturales salvas servare valuit, harum tamen Fragmenta Cel. Dom. PRAESES dudum orbi erudito ante oculos posuit d). Quantum subsidii ex hac plantarum naturali Classificatione, circa vires plantarum indagandas, sperare liceat, quid etiam huc conferant reliqua media heic usurpari solita, in praesenti latius explicandi porrigitur ansa dum ex FUNDAMENTIS BOTAN. CAP. XII mihi exponendum sumsi, potissimum, cum mihi contigerit ipsum CEL. AUCTOREM propositionum suarum interpretem agentem audire, & alios deprehenderim, qui, cum has ipsas non rite perceperint, in sensu Canonum exponendo errores commisere insignes. Quocirca L. B. rogatum volo, dignetur brevitatem excusare, siquidem, si omnia heic dicenda proDd 3 d) Vid. Class. Plantar. ubi ad calcem continentur FRAG

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
