# Amoenitates academicae. Vol. 1 433

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, MENTA METHODI NATURALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/433

Marlov. Observ. Plantam fuisse Ceylanicam, dictamque Mentham, ipse Marlovius, qui specifici hujus medicamenti notitiam primus reliquit absque alia descriptione vel nota, testatur. Dalaeus vidit apud Finkium Pharmacopoeum Londinensem, Marlovii successorem, qui omnia ejus arcanorum specimina possidebat plantam Menthae aquaticae odore; & illustris Sloane ideo plantam Marlovii pro MELISSAE floribus verticillatis, subsessilibus secundum longitudinem caulis Gron. Virg. 167, synonymo habuit l). At Rajus m) Plantam Ceylanicam Menthae aquaticae esse speciem, quae in surditate singulare & specificum remedium multis experimentis comprobatum. commemorat; cujus synonymum verum est Mentha ceylanica aquatica inodora latifolia, Herm. mus. 35, teste Burm. ceylon. 158. Plantam Hermanni, ab Hermanno ipso collectam cum nomine, ipsius manu adscripto, vidi in Herbario proprio Hermanni, ubi Planta occurrit, quam Valerianellam foliis nervosis oblongis, flosculis ad caulium nodos inter foliorum sinus collectis, vocat Burmannus zeylon. 227. tab. 108. Fig. I. Haec Planta HEDYOTIS foliis lanceolato-ovatis floribus verticillatis, Fl. zeyl. 64, audit; Gaudet vero planta haec Petalis 4, Stam. 4, Pistill. 1, Germine sub receptaculo; Folia habet opposita, Caulem articulatum, ut nullum dubium sit, quin cum reliquis Ordin. Natur. 44 conveniat, & proxime ad SPERMACOCEN accedat; adeoque nullo modo potest Menthae species pro synonymo aut succedaneo haberi, sed si succedaneum quaeratur, hoc in GALLIO ejusve affinibus indagandum. Et sic AURICULARIA Dalaei cum Menthae l) Mantiss. 129. m) in Hist. Pl. 3. Dendrol. 134. Menthae speciebus nihil habet commune En! insignem Botanices in Plantarum viribus indagandis, utilitatem. XIII. §. 340. ASPERIFOLIAE Raji adstringentes & vulnerariae sunt. In Methodo sexuali sub PENTANDRIAE MONOGYNIAE monopetalis tetraspermis hae enumerantur; Ordine autem Natur. continentur 43 & sunt Tournefortia, Cerinthe, Symphytum, Pulmonaria, Borrago, Cynoglossum, Anchusa, Lithospermum, Myosotis, Heliotropium, Asperugo, Lycopsis, Echium.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
