# Amoenitates academicae. Vol. 1 435

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, MENTA METHODI NATURALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/435

In siccis praesertim vigent, quae in officinis receptae sunt, Meum (ATHAMANTHA); Seseli Creticum (TORDYLIUM); Daucus Creticus (ATHAMANTHA); PEUCEDANUM, Gentiana alba (LASERPITIUM); Opponax (PASTINACA); Galbanum (BUBON); Asa foetida (FERULA; Siler montanum LASERPITIUM; Levisticum (LIGUSTICUM); ANGELICA; Ammi verum (SISON); Petroselinum Macedonicum (BUTON); cuMINUM; IMPERATORIA; ANETHUM; Foeniculum (ANETHUM); CARUM; PIMPINELLA; ANISUM; Perroselinum (APIUM); Omnes hae odore aromaticae, sapore calefacientes, viribus resolventes & carminativae, in humidis vero venenatae, de quo plura ad §. 357. XVI. §. 343. HEXANDRIAE radices secundum saporem & odorem edules vel noxiae sunt. Ordin. Natur 7 §. o. 10. hae enumerantur. Sic RADIX Leucoji, Narcissi, Galanthi, Pancratii, Amaryllidis, Crini, Fritillariae, Coronae Imperialis, Gloriosae, Scillae officinalis, Convallariae, Hyacinthi, Aloës, omnes venenatae; praesertim Coronae Imperialis, Hyacinthi, Narcissi. Allium, Cepa, Porrum, Alkali volatili acres sunt, & nimia quantitate saepe corrosivae, sed assatae aut coctae, amittunt maximam partem acredinis & esculentae evadunt. TULIPAE & LILII radix non venenata est; TULIPAE enim radix in Italiae quibusdam locis interdum in cibum transiit. LILII Martagonis radix in Siberia est alimentum quotidianum. §. XVII. §. 344. Plantae, quarum flores Antheris bicornibus gaudent adstringunt; si bacciferae, acidae & esculentae sunt. Ord. nat. 24. Ledum, Pyrola, Azalea, Andromeda, Erica, Blairia, Myrsine, Vaccinium, Arbutus, Royenia, Diospyrus, Styrax, Melastoma, omnes adstringentes sunt, inter quas notissimae sunt, Erica, Vaccinium & Arbutus. Hujus foliis utuntur Coriarii nostrates, scilicet Arbuti Fl. suec. 339, ad densandum corium. BACCIFERAE autem inter has sunt Myrsine, Arbutus, Vaccinium, Royena, Diospyros, Melastoma, quarum fructus non venenatus, etsi in quibusdam niger. Omnes praeterea hi fructus acidi sunt. §. XVIII. §. 345.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
