Latin
MENTA METHODI NATURALIS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 441
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguinaria, Bocconia, Cambogia, Thevetia, Cerbera, Rauvolfia, Plumeria, Asclepias, Periploca, Cynanchum, Apocynum. Minus tamen semiflosculosae Tournefortii, e. gr. Prenanthes, Lactuca, Chondrilla, Hieracium, Crepis, Hypocheris, Picris, Hyoseris, Leontodon, Tragopogon; interim Lactuca sylvestris, succo crocante viroso, maxime venenata est, &reliquae plantae adultiores magisque lignosae factae, prae amaritie vix gustantur. Si ex ordine Natur. 29 paucas demas, &nonnullas addas ex ordine 30, plurimas habebis lactescentes, quae haud sese commendant. Praeter hos dictos, adhuc nonnulli restant ordines Naturales commemoratu digni, ut: §. XXX. ORDO I. Arum, Dracontium, Calla, Acorus, Saururus, Piper. Ex his Arum masticanti linguam exurit, Dracontium &Calla similiter. Acorus calidissimus, sed magis aromaticus, ergo omnes hae calidissimae. §. XXXI. ORDO II. Palmae omnes caudie simplicissimo absque ramis, omnibus folia e summitate caudicis sunt: Corypha, Borassus, Cocus, Chamerops, Phoenix, Caryota, omnesque Palmae aliae a Rheede &Plumiero depictae. Omnes fructu sunt esculento, licet in aliis drupa, in aliis nux. Hae incolis terrarum calidiorum, annona &cibus loco frumenti. XXXII. ORDO IV. Musa, Thalia, Alpinia, Costus, Canna, Maranta, Amomum, Curcuma, Kaempferia, in his folia simplicia, integra, alterna; caulis herbaceus, culmiformis; harum radix aromatica, hinc Zedoaria, Zingiber Cardamomum, Amomum, Grana Paradisi, Galanga, Costus; omnes radice aut fructu calefacientes, stimulantes, nervinae, diaphoreticae, emmenagogae Curcuma magis amara, minus calida; Canna adhuc minus; Musa adhuc minus, etsi Aroma ejus magis dilutum in fructu reperiatur.