# Amoenitates academicae. Vol. 1 441

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, MENTA METHODI NATURALIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/441

Sanguinaria, Bocconia, Cambogia, Thevetia, Cerbera, Rauvolfia, Plumeria, Asclepias, Periploca, Cynanchum, Apocynum. Minus tamen semiflosculosae Tournefortii, e. gr. Prenanthes, Lactuca, Chondrilla, Hieracium, Crepis, Hypocheris, Picris, Hyoseris, Leontodon, Tragopogon; interim Lactuca sylvestris, succo crocante viroso, maxime venenata est, & reliquae plantae adultiores magisque lignosae factae, prae amaritie vix gustantur. Si ex ordine Natur. 29 paucas demas, & nonnullas addas ex ordine 30, plurimas habebis lactescentes, quae haud sese commendant. Praeter hos dictos, adhuc nonnulli restant ordines Naturales commemoratu digni, ut: §. XXX. ORDO I. Arum, Dracontium, Calla, Acorus, Saururus, Piper. Ex his Arum masticanti linguam exurit, Dracontium & Calla similiter. Acorus calidissimus, sed magis aromaticus, ergo omnes hae calidissimae. §. XXXI. ORDO II. Palmae omnes caudie simplicissimo absque ramis, omnibus folia e summitate caudicis sunt: Corypha, Borassus, Cocus, Chamerops, Phoenix, Caryota, omnesque Palmae aliae a Rheede & Plumiero depictae. Omnes fructu sunt esculento, licet in aliis drupa, in aliis nux. Hae incolis terrarum calidiorum, annona & cibus loco frumenti. XXXII. ORDO IV. Musa, Thalia, Alpinia, Costus, Canna, Maranta, Amomum, Curcuma, Kaempferia, in his folia simplicia, integra, alterna; caulis herbaceus, culmiformis; harum radix aromatica, hinc Zedoaria, Zingiber Cardamomum, Amomum, Grana Paradisi, Galanga, Costus; omnes radice aut fructu calefacientes, stimulantes, nervinae, diaphoreticae, emmenagogae Curcuma magis amara, minus calida; Canna adhuc minus; Musa adhuc minus, etsi Aroma ejus magis dilutum in fructu reperiatur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
