Latin
IX. LOCUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 45
Unproofread scanNot analysed yet
a Ficus Flavae magnae, pingues, desumtae sunt a FICU sativa, fructu oblongo (aut globoso) albo mellifluo. Tourn. inst. 662. seu nostra Specie 1. γ. δ. β Ficus violaceae magnae, rarius apud nos reperiuntur, decerptae autem sunt a FICU sativa, fructu violaceo longo intus rubente. Tourn. ibid. seu nostra Specie 1. ξ. y Ficus Massilienses in parvis corbibus (ex sparto confectis) repositae adferuntur, minores quidem reliquis, longe autem sapidiores sunt: hae depromtae sunt a FICU sativa, fructu parvo serotino albido intus roseo mellifluo: cute lacera. ibid. seu nostra I. ξ. Seligantur molles, digitis facile cedentes, graves, cute tenui, molli, pulpa &semine flavo, sapore melleo, aut saccharato: Rejiciantur autem durae, graves, nigricantes, insectis scatentes. Ingrediuntur caricae EMPLASTRUM de Meliloto. Decoctis ne justo majori copia addantur cavendum, viscidiora enim facta &spissiora ventriculum gravant, &vias urinarias difficile pertranseunt; proinde Ficus No. VI. ad summum pro Lbj. liquidi, in decoctis assumi possunt.