# Amoenitates academicae. Vol. 1 45

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, IX. LOCUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/45

a Ficus Flavae magnae, pingues, desumtae sunt a FICU sativa, fructu oblongo (aut globoso) albo mellifluo. Tourn. inst. 662. seu nostra Specie 1. γ. δ. β Ficus violaceae magnae, rarius apud nos reperiuntur, decerptae autem sunt a FICU sativa, fructu violaceo longo intus rubente. Tourn. ibid. seu nostra Specie 1. ξ. y Ficus Massilienses in parvis corbibus (ex sparto confectis) repositae adferuntur, minores quidem reliquis, longe autem sapidiores sunt: hae depromtae sunt a FICU sativa, fructu parvo serotino albido intus roseo mellifluo: cute lacera. ibid. seu nostra I. ξ. Seligantur molles, digitis facile cedentes, graves, cute tenui, molli, pulpa & semine flavo, sapore melleo, aut saccharato: Rejiciantur autem durae, graves, nigricantes, insectis scatentes. Ingrediuntur caricae EMPLASTRUM de Meliloto. Decoctis ne justo majori copia addantur cavendum, viscidiora enim facta & spissiora ventriculum gravant, & vias urinarias difficile pertranseunt; proinde Ficus No. VI. ad summum pro Lbj. liquidi, in decoctis assumi possunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
