Latin
CAPUT I
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 458
Unproofread scanNot analysed yet
Si diversa salia mixta sint, quae plurimam ad sui solutionem requirunt aquam, primum coeunt in unum, &se sociant. §. VI. Ex dictis ergo patet: Crystallisationem Salium esse collectionem elementorum salinorum ejusdem speciei in glebas unitas, &semper stabilis figurae, propriae uni singulari sali h). §. VII. Hisce suppositis, nimirum 1. Quod Crystallisatio salibus (§. IV) competit, nullique corpori quantum novimus alii. 2. Quod omnis Crystallisatio fit in aqua (§. V). Porro ad ipsam generationem Crystallorum lapidearum pedem facilius promovere possumus.