Latin
CAPUT II
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 459
Unproofread scanNot analysed yet
Quartzum &Spatum eandem etiam habent naturam, crescunt enim non sicut alii lapides, seu per coadunationem particularum terrestrium; &dum pura sine alia compositione reperiuntur, nunquam totos constituunt montes. §. II. Generatur enim in cavo aliorum lapidum &inde excrescit. Hoc quotidiana testatur experientia; nam in montibus tantum non omnibus, fissurae, ut in glacie intensissima hyeme, sunt valde frequentes, quae saepe mora &quiete instar cicatricium ipso monte altiorum concrescunt, dum materia cicatricis raro eadem cum ipso monte observatur, sed plerumque aut Quartzum est aut Spatum. Quod praesertim videri est in Westrogothiae montibus Kioepmannefell &Boras fiell l). Dum ad terram ita declives vergant montes, ut ab illis aqua defluat, tota eorum latera, fere ut lardum sua pinguedine, Quartzo &Spato esse obtecta videmus. Ut circa Fahlunam &oppidum Gynaecopolin. Immo licet Quartzum in terram dispersum quotidie videamus, tamen ibi vix ullam factam esse ejus generationem, sed semper e montibus fractum, merito credimus; quoniam ubi in montibus fissurae reperiuntur, quae aquam vel pluviam retinere queant, ibi etiam Quartzum &Spatum excrescit. SPAi) It. Westgothl. 171. l) It. Westgoth. 229 &113. SPATUM pari modo esse petram parasiticam, saltem dum purum, sine alia compositione deprehenditur, ex eo demonstrare conamur, quod plerosque constituat stalactites in fornicibus aedium, cryptis &praecipitiis montium, ut in Baumans Hoehle: ut taceam quae in sequenti paragrapho demonstrabitur. §. III. Ex aqua in fissuris lapidum retenta, hos lapides generari contendimus. Aqua enim purissima scatet particulis lapideis, salsis, pinguibus. quas acquirit per varias terras eundo, rodendo, deterendo m). Aqua enim CRYSTALLINAE pelluciditatis cocta.