Latin
XI. VIRES &USUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 47
Unproofread scanNot analysed yet
Complures inde in provinciis Galliae frigidioribus a Ficubus male mulctatos, torminibus, colica, diarrhoea affectos, commemorat Bruyerinus 11. 40. 6. Maturae recentes Ficus inter fructus tam salubres, quam palato gratos, non infimum obtinent locum, quovis quoque tempore magni aestimatae fuere. Unde Graecorum proverbium Ficus edit, in delicatulos &molliter viventes. Ficus recentes pro jentaculo quotidiano vel ab initio prandii crudae, aut sale adspersae comeduntur in Gallo-provincia &Italia. Digeri recentes Ficus facillime a ventriculo, inde concluditur, quod si quis ante prandium insignem harum copiam comederit tamen consuetam fere ciborum quantitatem sine ulla ventriculi molestia consumere queat. 7. Nutriendi vim prae aliis fructibus quoque habere, nec difficile assimilari, quamvis laxam &minus firmam generent carnem, e sequentibus colligitur observationibus. ZENO Stoicus animose Ficubus vescebatur, ut animum corroborando, cuncta aequo animo ferre adsuesceret. Laërt. In regionibus meridionalibus Europae, ubi vitibus interseruntur Ficus arbores, pauperes maturescentibus uvis, vineas custodiendi gratia conducti, cum vix aliis rebus quam ficubus, uvis &parco admodum pane vescantur, duobus mensibus pinguescunt. Vulpes in vineis, tempore maturitatis Ficuum &Uvarum, adeo pingues evadunt, ut a quibusdam pro cibo adhibeantur.