Latin
CAPUT V
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 477
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnunquam etiam nostram hano vidimus Crystallum ad latus inferius esse decorticatam: quod sane demonstiat, Crystallos, uti salia, crescere per appositionem externam: haec enim substantia decorticata etiam prisma est perfecte hexaëdron. 10. CRYSTALLUS nitriformis quartzosa aggregata acaulis (Fig. 7). Ita, ut in figura adposuimus, formatur, ab aggregatione multarum Crystallorum, adeo ut nil, nisi pyramides superiores, perspici possit; vulgo flores Crystallini vocantur, &in montibus nostris, colore aqueo, rubro, viridi, caeruleo, violaceo, tinctae reperiuntur; in Germania communissimae sunt, quae colore gaudent aqueo; Unde ad Hollandiam aliaque loca vectae, sunt illae ipsae, ex quibus ornamenta, Cryptaeque in hortis conficiuntur. In matrice metallica saepe etiam inveniuntur. II. CRYSTALLUS nitriformis spatosa acaulis utrinque pyramidata: pyramide superiore subulatae (Fig. 9). In fodina Dannemorensi invenitur. 12. CRYSTALLUS nitriformis spatosa acaulis aggregata: pyramide subulata obliqua (Fig. 10). In Dännemora etiam haec invenitur, &Dentium Suillorum, vulgo Suintaender, nomine notantur. Nec raro in Spato reperitur bitumine quodam circumdata. Hae vero Crystalli semper oblique, non autem perpendiculariter, ut aliae, crescunt; pleraeque pellucidae sunt, interdum vero crusta opaca indutae; quamquam etiam totam substantiam nonnunquam opacam esse videamus. 13. CRYSTALLUS nitriformis spatosa acaulis aggregata fasciculatim decumbens (Fig. 11). GerHae Germania a Celeb. Domino Praeside advecta. Crystalli pelluciditatem vitri habent, pyramidibus subulatis; non erectae sunt, sed horizontaliter decumbunt. 14. CRYSTALLUS nitriformis quartzosa aggreHaec sane rarior, eaque gata fistulosa (Fig. 12). in Grengie fodina reperta; subulata est, &constat pyramidibus elongatis superficie particulis crystallinis, vix conspicuis aspersa. De ejus generatione vid. §. XIV. Cap. III.