Latin
CAPUT V
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 481
Unproofread scanNot analysed yet
Vitri cujusdam viridis similitudinem habet; substantia hujus non quartzosa est, cum scintillas minime det; nec spatosa est, cum particulae minime rhombea gaudeant figura. Superficies ejus superior crystallos cubicas praebet, quae si vel longitudinaliter vel transversim videantur, regulariter tamen cadunt, &interdum pyrita cupri adspersae reperiuntur 27. CRYSTALLUS muriaeformis rhombea spatosa, subsolitaria (Fig. 21). Occurrit in Hartzyngia, Salfelt, &Fougtlandia, figuram habet hexaëdram parallelipipedam, ex 6 rhombis aequalibus. Obtinetur ejusmodi sal muriaeforme, dum muriae seu sali culinari spiritus nitri affunditur &destillatur; tum denique residuum ejusmodi sal praebet, quod qua figuram congruit cum nitro illo cubico, quod Academiae Reg. Scient. Stockholm. ostendit Nob. Dominus CAR. FRED NORDENBERG. §. VI. ALUMINIS Figura in crystallis lapideis mi nus est frequens, constatque tessera octo planis triangulatis tecta, cujus anguli verticales, plano rhombeo terminantur, anguli vero transversales planum quadrangulum oblongum habent. Raro tamen hae apicum triturationes observantur Figura 29. 28. CRYSTALLUS aluminiformis solitaria, cinereo-fusca ollaris. In fodina Fahlunensi reperta est, pollicem circiter longa lataque. Rasuram, uti ollaris, admittit, &omnes apices acutae sunt, totaque Crystallus opaca, ideoque à reliquis nobis cognitis Crystallis diversissima. 29. CRISTALLUS aluminiformis spatosa imbricata obtusa. Apud Germanos, in pyrite cupri reperta est, quae in Crystallos excrescit, &uti alumen purum imbricatim crescit*). §. VII. *)Adamantes adhuc rudes, eandem cum Alumine habent figuram; quorum plura millia, omnes ejusdem figurae, inter mer ces Johan. Cliffortii mercat. Amstelodam. vidit Cel Praeses. 482 XV. CRYSTALLORUM GENERATIO. §. VII. VITRIOLI figura variat ratione specierum, adeoque alia Ferri, alia Cupri, alia Zinci, alia Plumbi est. Heic vero nos adposuimus figuram Vitrioli cupri. Fig. 24.