Latin
SURINAMENSIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 484
Unproofread scanNot analysed yet
Nec mirum, quod intacta illa reliquerint, cum Librum illum Naturae vastissimum, utut omnibus apertum, perpauci tamen legere potuerint &quae observatu digna essent perspicere, in iis praecipue partibus, quae ad animalium notitiam nos ducunt, quorum etiam, in notissimis saepe, accurata cognitione adhucdum caremus. Nec decipiemur, si hanc fuisse caussam dixerimus, cur justi rerum naturalium Aestimatores, in rarioribus animalibus hinc inde colligendis tantum operae collocaverint, peregrinantium imprimis ope adjuti, qui illorum desideriis &petitionibus satisfacturi, non exiguam peregrinorum animantium copiam, spiritu vini adservatam, domum reduces in Curiosorum Musea retulerunt, spectatores quodam quasi naturae fascino vel occulto impulsu permoturam, eos etiam, quibus vel nulla vel exigua admodum visorum ratio constat, raritate ipsa rebus admirationem conciliante. Licet autem, nec immerito, nostri hujus aevi instructissima Musea suspiciamus, Vincentii Harlemense, Sloani Londinense, Sebae Amstelodamense, ut &Academiae Petropolitanae; dolendum tamen est, pleraque illorum, vel nec accurate, nec dilucide satis explicata esse, vel adhuc in suis latebris delitescere. Ad nos quod adtinet, rariora ejusmodi nobis Musea fuerunt, donec munificentia S. R. C. PRINCIPIS nostri Haered. clementissimi, &prioris nostri Cancellarii, Senator. ac Comit. CAROLI GYLLENBORGII liberalitate, Hortus Botanicus Upsaliensis, Collectionibus rarissimis selectissimisque ditaretur, quas dudum typis expressas publicae &luci &usui dedimus a).