Latin
CAPUT supra griseo-fuscum, uti & dorsum, quod
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 492
Unproofread scanNot analysed yet
Squamae autem ubi albae sunt, in apicibus extremis punctulis nigrescentibus, ad dorsum maxime, disperguntur. Esse autem cum illo eundem, liquido constat. Licet enim squamae caput inter &anum jacentes, in hoc nostro ducentae tantum &viginti quinque numerentur, cum in Musei Principis angue circiter ducentae &quadraginta habeantur, squamae tamen subcaudales eaedem totidemque, puta tredecim sunt, ne deficiente quidem unica vel superante. ALIO, minore quidem, at aequaliter atro, squa7 In mae abdominales ducentae &triginta, caudales vero tredecim inveniebantur. 8 In ALIO itidem illae omnino ducentae &triginta, hae vero tredecim existebant. Ut Amphisbaenae, ita huic quoque oculi minutissimi, &visui vix obvii sunt. Cauda vix digitum transversum longa est, &admodum obtusa, corpore toto sesquipedem aequante Nulla fasciarum colore insignium, totum corpus ambit, omnibus sub abdomine interruptis, unica &prima illa excepta, quae caput cingit. Haud difficulter hic anguis, ob cylindraceam suam formam, a reliquis dignoscitur. 9 COLUBER scutis abdominalibus CCL, squamis caudalibus XXXV. Amphib. Gyllenborg. Magnitudo, color, omnia ut in Gyllenborgiano, sed scuta abdominalia circiter ducenta &quadraginta octo. COLUBER scutis abdominalibus CXIX, squamis caudalibus CX. Anguiculus Surinamensis cyaneus. Seb. thes. 2. Serpens est bipedalis, trunco scilicet pedem unum cum semisse longo; Cauda pedem dimidium. Totum animalculum supra saturate caeruleum &immaculatum est, subtus vero pallide vireLatera parum compressa &abdomen scens. subtus maxime planum. Hinc versus ventrem utrinque angulatum.