# Amoenitates academicae. Vol. 1 492

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, CAPUT supra griseo-fuscum, uti & dorsum, quod. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/492

Squamae autem ubi albae sunt, in apicibus extremis punctulis nigrescentibus, ad dorsum maxime, disperguntur. Esse autem cum illo eundem, liquido constat. Licet enim squamae caput inter & anum jacentes, in hoc nostro ducentae tantum & viginti quinque numerentur, cum in Musei Principis angue circiter ducentae & quadraginta habeantur, squamae tamen subcaudales eaedem totidemque, puta tredecim sunt, ne deficiente quidem unica vel superante. ALIO, minore quidem, at aequaliter atro, squa7 In mae abdominales ducentae & triginta, caudales vero tredecim inveniebantur. 8 In ALIO itidem illae omnino ducentae & triginta, hae vero tredecim existebant. Ut Amphisbaenae, ita huic quoque oculi minutissimi, & visui vix obvii sunt. Cauda vix digitum transversum longa est, & admodum obtusa, corpore toto sesquipedem aequante Nulla fasciarum colore insignium, totum corpus ambit, omnibus sub abdomine interruptis, unica & prima illa excepta, quae caput cingit. Haud difficulter hic anguis, ob cylindraceam suam formam, a reliquis dignoscitur. 9 COLUBER scutis abdominalibus CCL, squamis caudalibus XXXV. Amphib. Gyllenborg. Magnitudo, color, omnia ut in Gyllenborgiano, sed scuta abdominalia circiter ducenta & quadraginta octo. COLUBER scutis abdominalibus CXIX, squamis caudalibus CX. Anguiculus Surinamensis cyaneus. Seb. thes. 2. Serpens est bipedalis, trunco scilicet pedem unum cum semisse longo; Cauda pedem dimidium. Totum animalculum supra saturate caeruleum & immaculatum est, subtus vero pallide vireLatera parum compressa & abdomen scens. subtus maxime planum. Hinc versus ventrem utrinque angulatum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
