Latin
APPENDIX
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 508
Unproofread scanNot analysed yet
Scimus enim quosdam ab his inopinate demorsos, tribus tantum horis morte occubuisse. Proinde scite libro XIII, cap. 25, de eo ita scriptum reliquit Aëtius: Ammodites magnitudine quidem cubitalis est (major enim non pingitur, neque scribitur), colore vero arenosus, per corpus autem maculis nigris insignitus: caudam habet praeduram superne discissam. A quibusdam vero Cenchrias, h. e. miliaris, ob caudae instar milii duritiem, appellatus est. Latiores autem maxillas, quam vipera habet, cumque in multis alias ei similis sit, colore magis discerni potest: vipera enim subflava est. Ceterum ab Ammodita percussos festina utplurimum mors sequitur. Qui vero tam brevi non pereunt, his sanguis e vulnere manat, &vulnus intumescit: sed paullo post sanies effertur, sequiturque capitis gravitas, &animi deliquium. Qui vero optime dispositi sunt, &robusti, in triduo intereunt: quanquam reperti sunt, qui in septimum usque diem durarint. XVII. FLORA