# Amoenitates academicae. Vol. 1 508

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, APPENDIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/508
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/508

Scimus enim quosdam ab his inopinate demorsos, tribus tantum horis morte occubuisse. Proinde scite libro XIII, cap. 25, de eo ita scriptum reliquit Aëtius: Ammodites magnitudine quidem cubitalis est (major enim non pingitur, neque scribitur), colore vero arenosus, per corpus autem maculis nigris insignitus: caudam habet praeduram superne discissam. A quibusdam vero Cenchrias, h. e. miliaris, ob caudae instar milii duritiem, appellatus est. Latiores autem maxillas, quam vipera habet, cumque in multis alias ei similis sit, colore magis discerni potest: vipera enim subflava est. Ceterum ab Ammodita percussos festina utplurimum mors sequitur. Qui vero tam brevi non pereunt, his sanguis e vulnere manat, & vulnus intumescit: sed paullo post sanies effertur, sequiturque capitis gravitas, & animi deliquium. Qui vero optime dispositi sunt, & robusti, in triduo intereunt: quanquam reperti sunt, qui in septimum usque diem durarint. XVII. FLORA

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
