Latin
XI. VIRES &USUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 52
Unproofread scanNot analysed yet
Nuc. Jugland sicc. No. ij. Salis gr. j. contrit. &comminut. Misc Agunt praeprimis caricae adversus venena, quatenus involvunt corrodentia spicula, eaque per poros corporis eliminant. 17. OECONOMICVS usus hujus arboris parcus est, si fructum ejusque usum demas. Lignum enim porosum, fragile, plerisque aliis lignis longe inferius, unde in proverbium transiit ficulneus ramus. Fructus usui &medico &diaetetico inservit, uti ex dictis patet. Arbor ornatus causa interdum ollis inseritur, &in fenestris asservatur per totam hyemem, ut grato virore oculos reficiat inhabitantium. Bombyces Fici foliis in Antiochia ali, refert Bellonius; quod si aeque bene succederet ac foliis Mori. res esset magni momenti apud nostrates, quibus modo duae Mori species adhuc innotuere, eaeque minus frequentes.