Latin
OECONOMICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 522
Unproofread scanNot analysed yet
Pyrus silvestris spinosa est mater omnium sativarum. Praestat plantata insitioni &inoculationi instituendae suavioribus varietatibus Lignum instrumentis opificum conficiendis valde idoneum, unde a tornatoribus quoque expetitur, cum laeve, compactum &vitreum ferme sit. Pyrus. Fructus acidus cum lacte &aqua coctus rusticis in cibum &potum transit. Cortex luteo tinctorius. Act. Stockh. 1742. p. 26. Insitionis ergo in hortis plantatur, cum talpae radices non destruant. Proxime post crataegum (399). Durities hujus ligni ad rotas molendinarias aptissima est Filipendula. Radix tuberosa, suibus in deliciis est; eam igitur eradicando, prata depravant. Filipendula loca paludosa &frigida indicat. Itoel 91. Sub feriis rusticorum pavimento insternitur, ut aërem purificet gratumque excitet odorem. Rosa florens pulcherrima in sepibus, aculeisque praestantissima habetur. Est forte praesidium multis plantis annuis, ejus sub umbra tuto fructificantibus, quae alias certe essent periturae. Baccae exacinatae coquuntur in jusculis palato gratis; inque mensas secundas non inepte condiuntur. Gallae sunt Bedeguar officinis dictae, propria insecta foventes. 408 Rubus. Baccae sapidissimae variis modis condiuntur, vinumque dant gratum. Caules, qui semel floruere, proxime subsequente hieme pereunt. Rubus sepibus vivis implicandis praestans.