Latin
CURIOSITAS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 541
Unproofread scanNot analysed yet
Videlicet universi &singuli, in theatrum hujus vitae, stupidi mutique pervenimus, adeo quidem, ut omnium primo lucem admiremur, deinde alia rudioris materiae sensim multoque cum labore cognoscamus, immo, saepissime canescamus, antequam admirabilis mundi structurae particulam investigare liceat. Illa, inquam, miranda, quae oculos ob nostros versantur, tanta tamque innumerabilia sunt, ut omnia consectando, plurima fere ignoremus Etenim, illa eminus si contemplemur minima in quibus maxima delitescit ars, haud intellexerimus; sin vero in rerum evolutione fixi nimium diu haereamus, fine intento non possumus non excidere, haud aliter ac is, qui avtomaton examini subjicit, si longius ab eo distet, vel si tantum in consideratios unicae minimaeque ejus partis justo diutius versissur, illud totum, quid valeat, quid non, edoceri necviit. Quicquid organis nostris senoriis obviam venerit, in Globo nostro Terraqueo Astrisque consistit inque Globo Terraqueo Elementa, prout corpora simplicia, &Naturalia prout composita, divina manu, consideranda erunt. Naturalia, haud immerito, in tria divisa sunt Naturae regna, in Regnum nimirum lapideum, ex quo totus noster constat orbis terrestris, in Regnum vegetabile, quod totam Regni Lapidei superficiem obtegit; Et in Regnum animale, pro lubitu super Regnum se movens vegetabile. Haec omnia ELEMENTIS circumdata sunt, si quidem Aër totum cingit globum terrestrem, &Aqua loca excavata. Ignis vero altiora quaerit.