Latin
CURIOSITAS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 548
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ferae neutiquam ob sustentationem ceterarum creaturarum creatae sunt, sed debiliora, rapacium caussa, sic tigris non vaccae caussa, neque accipiter gallinae ergo conditus est, at contra; atque, hoc modo, totum opus creationis ab insectis, avibus, quadrupedibus ad hominem usque procedit. Est igitur Hominis corpus nihil aliud, nisi terra, elementis mixta, in Regno vegetabili electa &nobilitata, &saepissime ab animalibus rectificata, &quod maximum hominis est, ultraque sese non extendit, adeo ut homo, unice carne vescens, nihil sit aliud, quam vegetabile, tandemque redigatur in terram. Ex his veritas Creatoris elucet; dicendo. hominem ad humum reverti, unde sumtus, pulvis enim est, &ad pulverem redibit Gen. C. III. v. 193 quod constat, cum nos &omnia animalia putrefiant ad talem humum, qualis consumebatur ex vegetabilibus. Mirabilia itaque omnipotentis Creatoris opera, ex ipsa natura clarissime elucent. Ipsa Humus voluntati ejus satisfaciet, ideoque, tam multis &fere innumerabilibus modis, in vegetabilia viridia, odoriferos flores, pulcherrimaque mutatur lilia. Eo dicente Fiat, necesse est ut vegetabilia sub nominibus animalium currant, ut volent, ut sese moveant, ut natent, ut mille denique modis subsultent. Dum miranda ista in sensus animosque nostros incurrunt, immensum sese offert mare, quippe omnis sapientia humana deficiat, si pedem unius perscrutari aveat Muscae. Potentiam Summi Creatoris, in minimis quidem ejus deprehendimus operibus, at si omnia id genus inter se comparemus, universum emanabit, ubi is est omnium rerum nexus, ut, absente una, sibi constare non possit; certi enim flores certam exigunt terram; certa insecta alimentum suum ex certis capiunt floribus; certa pecora ex certis vegetabilibus; unde, cuncta in certum finem creata esse, abunde constat.