# Amoenitates academicae. Vol. 1 55

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, PELORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/55

PELORIA, PRAESIDE DN. D. CAROLO LINNAEO, Med. & Botan. Prof. Reg. & Ord. Acad. Imper Regg. Monspel. Stockh. & Upsal. Socio, hujusque Secretario, proposita DANIEL. RUDBERG, Vermelando. Upsaliae 1744. Decembr. 19. in Aud. Carol. maj. PRAEFATIO. Hn patria nostra detecta nuper fuit herba quaedam, indole tam mirabili, ut dubitare fas sit, an huic simile exemplum natura unquam protulerit. Rem igitur, orbi erudito, atque iis praesertim, qui vegetabilis regni deliciis capiuntur, non utilem minus, quam jucundam, facturos nos judicavimus, si quae de illa jam explorata habemus, quamvis ob inventi novitatem multa addi possunt, sine mora publicae luci committeremus, eoque ipso tum perpetuam admirandi hujus, nec cuiquam Botanicorum adhuc observati, phaenomeni memoriam conservaremus, tum efficeremus etiam, ut collatis studiis, pluribusque posthac instituendis observationibus, harum rerum periti rarissimae hujus plantae naturam accurate indagare atque adeo uberiorem ejus cognitionem acquirere conarentur. Neque vero dubitandum est, si prodigium ejusmodi, doctorum curis dignissimum, tantaque, quanta nunquam antea visa fuit, herbae metamorphosis alibi terrarum spectatori curioso & intelligenti oblata fuisset, quin mirabilem adeo naturae velut errantis, atque a consuetis alioqui legibus suis heic quodammodo discedentis, lusum orbis eruditi fama atque Ephemerides literariae & relationes curiosae omnes, non sine inventi ostentatione, certatim mox vulgassent, idque tanto majori cum fructu, quanto certior spes est, ex accuratius considerata ejus indole, ignotas antea maximi momenti veritates, vegetationi potissimum explicandae, atque adeo Theoriae Botanices amplificandae inservientes, elucescere aliquando posce. Proinde, nostri etiam officii duximus, observationes quasdam cogitationesque hac de re nostras, ad finem tantopere optandum nonnihil collaturas brevi hac dissertatione publicas facere. Herbam vero, quae materiam ipsi datura est, PELORIAM nominamus, ab historia ejus laboris nostri auspicium facturi.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
