Latin
CURIOSITAS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 552
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc constat, quid sit tenendum de VITA BRUTORUM, &cur Summo placuerit Deo, illa adeo parvi aestimare; sensibus utuntur externis, in quae objecta passim occurrentia, illabuntur, &nihilo tamen minus, non a nobis tantum, verum ab aliis bestiis, interficiuntur; eorum commiseratione saepissime tangimur, nam si haec animalia uti nos sentiant crudelis videtur laniena; Verum enim vero ex Systemate Globi nostri satis superque patet, illa tantummodo esse media atque artificia, quae ipsa nihil efficere possunt; optimo visum est Creatori, eorum exemplo, nobis ob oculos nostram eorumque ponere vanitatem, nosque nihil esse aliud, quam viventem humum, nisi dotes, quibus, prae illis, fruim, recte riteque adhibeamus, in laudem nempe Creatoris. Sus glande vescitur, eaque pinguis evadit, arborem vero non conspicatur, unde nutrimentum suum habeat, multoque minus de Creatore suo cogitat, id sibi praeparante; nostrum sane est eritque suem hac re praestare, si plus a Creatore nostro habere discupiamus opis ac defensionis Quid, quaeso, naturae est convenientius, quam ut illum amore atque cultu religioso prosequamur, qui non modo corpus &vitam, verum sustentationem etiam atque omnia nobis large adeo effuseque concessit. Maximum artificium, ab homine confectum, auctori suo nullam parit laudem, si ita intra arcam recondetur, ut nulli innotescat, nullius enim tunc est valoris. Dici quidem nequit, ad Majestatem Summi Numinis inde aliquid accedere perfectionis, quod opera ejus admiremur, hoc tamen verum, immo, verissimum est, eandem ejus Majestatem ideo nec minui, in eo autem summam consistere gloriam existimo, quo Coeli enarrent ejus gloriam, firmamentumque manuum ejus indicet opera Psal. XIX 2, quodque res creatae mirabilia ejus videre possint opera. Ne multa: quod ipsa humus per nos &in nobis exsurgat, &extollat Creatoris sui omnipotentiam atque sapientiam atis ex omnibus operibus ejus &non modo ex miranda sui ipsius structura, sed aliam ex tribus naturae regnis collaudat atque glorificat; immo omnia, quae in globo nostro sunt, per hominem ejusque admirationem extollunt suum creatorem; hinc David: omnia Creata opera, objective per nos Deum glorificant Ps.