# Amoenitates academicae. Vol. 1 554

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, CURIOSITAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/554
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/554

Nimium nocet, varietas autem delectationem adfert pergratam perque jucundam, immo, sine varietate animus curis veluti confectus, languescit: unus idemque cibus, si diu adponatur, appetitum edendi tollit, nauseamque parit, cum e contrario varietas ciborum appetitum provocet alatque. Domus, prospectu carens, captivos & Lappones sylvaticos efficit melancholicos, prospectus vero latior, variarumque rerum plenus, & praeclarus, hilares reddit homines, uti sunt Lappones alpini; Cupido varietatis facit, ut homo raro contentus sua vivit sorte, sed semper nova desideret bona; uni eidemque objecto diu inhaerens, Melancholiam contrahit. Haec sine ullo dubio est lex Summi Creatoris, quae cogit quasi & impellit indesinenter homines, satis plura ejus opera adspiciendi atque admirandi. Consuetudo quoque ad hanc rem haud parum confert. Officinam pretiosissimis refertam machinis, vel Museum omnia includens animalia, vel Hortum florum atque herbarum variarum infinito propemodum numero celebrem, ut supra nihil, si adeat homo, multitudinem & varietatem quidem primum admiratur, ast, perbreve temporis spatium ibi commoratus, vix circa haec miranda ulterius occunabitur; Anima enim non judicat de adsuetis. Est sane haec lex, a Summo Creatore, homini insita, ne tanta mirandorum Divinorum multitudine obrui se patiatur, sed in dies cupidior fiat, plura pensitandi mirabilia. Ergo constat, nihil naturae nostrae fore congruens magis quam in Summi Creatoris operibus, cogitatione attenta atque devotissima mente, considerandis elaborare. CURIOSUM, apertis oculis vel attentissime qui obvenientia considerat, vocamus. Pecora, aeque ac nos, pulcherrimos in pratis flores vident, admirabilem vero eorum structuram, odorem coloremque magis non attendunt, quam nos, quum citissimo pede, ejusmodi percurrimus campum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
