Latin
CURIOSITAS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 558
Unproofread scanNot analysed yet
Sapientissimus ille Salomo, una cum experientia quotidiana, idem nobis ante oculos ponit luculentissime: Generatio una abit &altera advenit. Eccles. Id, quod fuit, idem est, quod futurum, &quod sit, idem, quod fiet. Eccles. I, 9. Ipse Salomo maxima effecit opera, aedificavit sibi Palatia, plantavit Vineas, paravit Hortos &Pomaria, nec non Piscinas aquarum, comparavit Servos &Ancillas, maximosque Pecorum greges congessit Argentum, Aurum; comparavit Cantores &Cantatrices; immo, quidquid sibi arrideret, comparavit; operibus autem suis visis, ecce ipsi omnia vanitates vanitatum. Eccles. II, 4. Homini nihil superest ex omni suo labore nisi dolores &indignatio, adeo ut ne quidem nocte tuto quiescat animus. Eccles. II, 22. Divitiae asservantur Domino suo in malum ipsius. Eccles. V, 19. Insaturabilis aviditas non permittit diviti dormire. Eccles. V, 11. Amans pecuniarum non satiatur pecunia, amansque divitiarum ex iis nullam habebit utilitatem. Eccles. V, 9. Cui Deus ipse dederit divitias, facultates &honorem, &cujus animus non destituatur ulla re, qua delectetur, quum Deus huic non concessit potentiam, sed viro alieno, illis fruendi. Eccles. VI, 2. Etiam si bis mille viveret annos, contentus tamen non est. Eccles. VI, 6.