Latin
CURIOSITAS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 562
Unproofread scanNot analysed yet
Naturalium rerum contemplatio nos ad Deum, manu veluti injecta, ducit, ostendens, eum adeo pulchre nos instruxisse, domicilium adeo eximie nobis praeparasse, quin &omnia, nostram promotura utilitatem, concessisse, si bene valere cupiamus, necesse est, acceptis rite utamur, quod neutiquam fieri potest, nisi ea recte intelligamus. Quis, quaeso, adeo certam atque indubiam percipere potest notitiam Omnipotentis, Gloriosi, Clementissimi atque Sapientissimi Dei, ac, qui eum ex operibus contemplaretur suis? Hinc argumenta ad Atheum convincendum validissima, ex operibus Creatoris desumsere Theologi. Quando natura praeeunte animadvertimus, quantum a Summo Creatore nobis sit in naturae regnis adpositum, quod tamen, etsi quinque sensibus externis ornati, non intelligimus, Nonne summa modestia revelationem Divinam tractare fas est, atque ea neutiquam rejicere, quae neque ibi intellexerimus? Pulchre Salvator apud Johannem Evangelistam, C. III, 12: Quod si terrena dicam vobis, &non creditis, quomodo, si dixero vobis coelestia, creditis. Clarius igitur sole ipso erit, Scientiam Naturalem principem facile esse reliquarum scientiarum, atque dignissimam, cui homo omnem navat operam &industriam, cum sit nihil nisi Scientia Divina: Etenim aperit non solum caussam cur creatus sit homo, sed eum quoque ad cognitionem Majestatis, Sapientiae, Omnipotentiae, Omniscientiae, atque Clementiae sui Creatoris recta perducit via, sine qua cognitione iis, ad quas a Deo creatus est, non frui potest commoditatibus.