Latin
III. LOCUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 60
Unproofread scanNot analysed yet
hanc minimum speciei cujusdam cognitae varietatem esse. Quominus autem in ea exploranda cognoscendaque longius progrederetur; tum prohibuit herbae conditio, utpote quae non nisi sicca &chartae adglutinata conspiciebatur. Non multo post accidit, ut Dominus Doctor Celsius herbam hanc Celeb. Dno PRAESIDI ostenderet, qui primo adspectu agnosere eam visus est, deinde vero ob flores plane mirabiles subdubitavit, adfirmans demum Linariam esse, eique simul, ad facescendum Botanicis negotium, alienos flores data opera adglutinatos fuisse, suspicatus. Corollam itaque acu aperiens, structuram observavit Botanicis antea non visam, eamque ob causam incredibili herbam hanc vivam videndi desiderio inflammatus est. Eandem vero, quod insolita plane floris structura occurreret, non Europae indigenam, sed potius a Capite bonae spei vel Japonia, Peruvia, aliave remotissima orbis plaga advenam, credidisset, nisi ex Roslagia a dicto studioso allatam fuisse, D. D. Celsius fidem ipsi fecisset. Sine mora dein D. Praeses Zioebergium adiit, quem cum intellexisset, locum, unde desumta herba fuisset, memoria adhuc tenere, magnopere ipsi auctor fuit, ut eo statim profectus, eandem cum caule &radice decerptam ad se adferret, quo facto, in horto Academico Upsaliensi plantata est, ubi tamen ob radicis brevitatem contabuit. Anno 1743. occasio eam perfectam accipiendi data fuisset, nisi fugientium Alandorum boves, in hac insula pasti, huic pariter &aliis ibi crescentibus plantis labem intulissent. Anno 1744. seu aestate proxime praeterlapsa, idem ab aliorum pecoribus acceleratum fuit incommodum.