Latin
IX. CLASSES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 67
Unproofread scanNot analysed yet
LUDVIGII monopetala irLUDVIGII monopetala reregularis; gularis; Tetranthera. Pentanthera. X. GENUS. Peloria haec, quantum ex factis adhuc observationibus colligere licet, proprio semine se multiplicare videtur, nec in Linariam, ex qua orta est, redire, quum in solo natali, multis in locis, sponte sua creverit, &perfecta florum ejus, quotquot huc usque visi sunt, observata fuerit similitudo, qui nullo modo suspicionem praebuerunt fore, ut ad Linariae flores redituri sint, sed figuram semel acceptam aeque constanter ac accurate retinuerunt ac alius quisquam naturalis flos. Tempus quidem &instituenda posthac experimenta, ipsam rei veritatem certius docebunt; unde, si indubitato constiterit, quod veri jam est simillimum, eam semper proprio semine propagari, futurum est, ut tandem vulgatissima evadat atque ut structura ejus nullo modo sub uno eodemque cum Linaria charactere comprehendi possit, proprium suum nancisci debeat characterem, &ita novum genus onstituere; etiamsi statura, odore, sapore &natura sua, floribus exceptis, cum Linaria plane consentiat: Idque, nisi in uno genere duos diversos assignare velimus characteres, quod regulae adversatur in Botanica fundamentali, quae universim decernit, herbas in fructificatione differentes in genere quoque differre debere. Vid. fundam. Botanic. No. 166.