Latin
XI. NOMEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 69
Unproofread scanNot analysed yet
CORALLIA quid loquamur? quae Lapides primum, in Herbas deinde transierunt, Zoophytorum denique integumenta &Animalis regni proventus facta sunt, observante Clarissimo Domino B. Jussiaeo. Tria haec maximi sane momenti inventa sunt, omnemque praeterlapsorum seculorum fidem superantia. Persuadere nobis veteres voluerunt, Secale in Hordeum, Hordeum in Avenam, hanc demum in Bromum transmutari c), quam tamen sententiam, ut fructificationis naturae contrariam, recentiores exploserunt, omnia, quae generantur, parentibus similia fieri, nec imbellem feroces aquilas columbam progignere posse existimantes. Nos antiquorum de Secale, Hordeo &Avena opinionem in medio relinquimus, id tantum affirmantes, mutationibus illis multo adhuc majorem esse metamorphosin, quam mutata in Peloriam Linaria subierit. Quaenam mutatae in Peloriam Linariae causa sit, nos adhuc fugit. Tale quid dum in regno animali contingit, praeternaturali duarum specierum veneri tribuendum est, unde intermedium quoddam, ex utraque mixtum, nascitur, cujus exempla in Mulis paucisque c) Spicam frumenti hinc Secalinam, inde Hordeaceam describit WORMIUS in museo 150. sed forte fuerit HORDEUM flosculis omnibus hermaphroditis, seminibus decorticatis. Hort. Spicam Tritici, circa cujus mediam partem aliquot grana Avenacea, undique perfecta, enata fuere commemorat GERAFDUS in historia pl. 65. Ex hisce plantarum Transmutationem, sed tantum inter species cognatas &congeneres, dari concludit RAIUS in Cat. ext. 9. cisque aliis animalibus conspiciuntur. Hybrida vero haecce non propagantur, natura prohibente, ne plures, quam initio rerum fuere quadrupedum species ex stant. Sic PASSER CANARIENSIS Fn. 207. nuptus ACANTHO FEMINA Fn. 293. producit sobolem, itidem in prima generatione fertilem, nepotibus dein omnibus sterilibus.