# Amoenitates academicae. Vol. 1 70

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, XI. NOMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/70

In regno vegetabili plantarum, quoad odorem, saporem, coloremque varietates haud raro deprehenduntur. Docuit ea, experientia in Tulipis, quarum flores foecundati fuere a floribus alius coloris, & semina ex his generata flores produxerunt versicolores. Brassica pariter eaque albissima, semina saepe generat Brassicae caeruleae vulgatissimae, quod accidit, si haec in vicinia illius eo florescente creverit. Diversas autem in regno vegetabili species mixtas fuisse, res est, cujus pauca, vel nulla potius, vestigia antecedentium temporum experientia invenit. Neque tamen percipere possumus, aliter, quam foecundatione ejusmodi, provenisse Peloriam. Hanc quippe mutationem si loca, clima, aut nutrimenta effecissent, in eodem caule flores conspiceremus alios magis, alios minus cum Linariae structura convenientes; quod secus accidit. Florum quippe in omnibus Peloriae individuis tam exacta similitudo inventa fuit, ut major florum Linariae ipsius non apparuerit. A quo autem flore alio impraegnata Linaria Peloriam produxerit, latere nos fatemur, qua de re, is demum pronunciaverit, qui plantas eodem loco & tempore, quo Linaria, florentes, contemplatus fuerit. Notandum vero praeterea quod in Linaria floris faux fere clausa sit, ita ut alius floris farinam ad pistillum foecundandum difficillime admitteret, nisi corollae labia ab insectis antea lacerata & exesa essent. NOVAS SPECIES immo & genera ex copula diversarum specierum in Regno vegetabili oriri primo intuitu paradoxon videtur; interim observationes sic fieri non ita dissuadent. Cur omnes CACTI in America; cur tot ALOES & GERANII species ad Caput bonae Spei. SAXIFRAGA petalis lineatis Hall. t. 8. quasi ex Parnassia & Saxifraga Breyn. cent. t. 48. HYOSCYAMUS Hort. ups. 44. n. 2.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
