Latin
XI. NOMEN
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 72
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus Marchant multum disputat in Act. Paris. de modo, quo hae productae sint. Ipsam vero plantam adglutinatam videns Dominus Praeses, intellexit, eam cum Mercuriali caule brachiato, foliis glabris Hort. Cliff 461, flore, odore, caule &c. eandem esse, nisi quod folia ejus incisa essent, quae varietas in regno vegetabili non infrequens est, atque a sola natalis loci diversitate provenire potest, quod in Pimpinella aliisque observatum. Si certo statui posset Peloriam esse speciem hybridam ex Linaria aliaque planta oriundam, nova in regno vegetabili veritas emergeret, eaque longius heic, quam in animali progressa, utpote in quo partus hybridi virtute se propagandi carent, e. g. Muli, aliaque ejusmodi animantia. Peloria vero propagari exinde videtur, quod perfecta habeat semina, atque in loco natali sponte copioseque multiplicetur. Id tantum futuris indagandum est experimentis, an ex Peloriae seminibus Linaria unquam enascatur? Quod si, ut probabile ex jam observatis videtur, non accidat, sed constans ea maneat, prodigiosa inde sequitur Thesis: fieri nimirum posse, ut novae in regno vegetabili species proveniant; ut genera in fructificatione differentia, una eademque natura &vi gaudeant; immo, ut unum idemque genus diversas habeat fructificationes. Quo ipso fructificationis fundamentum, quod totius scientiae Botanicae etiam Fundamentum est, convelleretur, &classes plantarum naturales infringerentur: ut adeo in Peloria nostra stupendum naturae foetum omnes, artis nostrae periti, haud immerito admiraturi sint.