Latin
XIII. TABULA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 74
Unproofread scanNot analysed yet
CORALLIA BALTICA, PRAESIDE D. D. CAROLO LINNAEO, Med. &Bot. Prof. Reg. &Ord. Socc. Imper. N. C. Monspeliens. Stockholmens. Upsaliens. Soc. hujusque Secretario, proposita HENRIC. FOUGT, Reg. Coll. Metall. Adser. Upsaliae 1745. Junii 8. in Audit. Carol. maj. PRAEFATIO. ecentioris aevi beneficio tot ceperunt incrementa, tantas accessiones, singulae partes Historiae Naturalis, ut inventa hujus seculi, si palmam non praeripiant, saltem non cedant iis, quae prior quondam aetas detexit. Doctrinam praecipue Coralliorum ante annos triginta, vel quod excedit, Comes MARSILIUS, &hoc nostro tempore Celeb. B. JUSSIAEUS, REAUMURIUS, aliique ex Academia Regia Parisiensi, multum &excoluerunt &auxerunt; atque ita quidem indefessis suis illustrarunt observationibus, ut spem fecerint, originem atque naturam Coralliorum tandem penitus fore perspectam. Eo quidem Philosophorum industria in ortu &generatione Coralliorum investiganda, olim vix Historia nihilominus horum corporum processit. adeo prorsus praetermissa non fuit, quin pleraeque Coralliorum species, per varia littora ad oras inprimis australes occurrentes, ab eruditis multis magno cum studio &labore sint collectae, in numero rerum speciosissimarum repositae, nec oscitanter omnino recensitae. Ast CORALLIA BALTICA adhuc fere intacta delituissent, nisi forte e suis tenebris eadem in lucem vocassent pauca illa, quae BROMELLIUS Nostras &HELWINGIUS, Past. in Prussia Angerburgensis, de his Coralliis memoriae prodiderunt.