Latin
NIUS, CAESALPINUS, BOCCONUS, RAJUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 80
Unproofread scanNot analysed yet
Coralliorum enim flores, quos videtur sibi distinctissime observasse, splendide delineatos, spectantium oculis exhibuit. Cujus inventi historiam quoque GEOFFROY mat. med. 2. 251, paucis percenset, dum corallium recens, ex aequore extractum, in aqua marina servatur papillae sensim intumescunt &expanduntur, lactei succi guttulas fundentes, tum ex singulis papillis oritur Calyx octophyllus, patens seu stellatus, albus, staminibus octo longitudine circiter calycis patentibus &pistillo simplici. Tandem post octo vel duodecim dies marcescentes flores flavescunt, in globulos contrahuntur, lacteo succo turgidos, deciduos &aquae fundum petentes. Haec corpuscula esse fructus, semen vero in eorum succo delitescere autumat. Mirum haec phaenomenon Anno 1706, mense Decembri primum observavit Illustris Comes MARSILIUS in recens expiscato corallio: illud enim in vase aqua marina repleto, per aliquot dies servatum, floribus albis stellatis hinc inde conspersum reperit. Aqua detracta, evanuerunt flores; aqua marina denuo affusa, flores iterum apparuerunt, sicque per decem vel undecim dies corallium floridum conspiciebatur. ZOOLOGI denique celebratissimi, Dn. BERNH.