# Amoenitates academicae. Vol. 1 83

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, JUSSIAEUS, TREMBLEJUS & REAUMURIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/83

5) si nobis censenda atque rite aestimanda res erit, non possumus non summorum virorum & laudare & suspicere inventa longe nobilissima. Illis autem singulis quum gravissimae sint caussae, cur potius aut lapideo, aut vegetabili, aut animali regno adjudicare velint corallia, nobis ingenue fateri licebit, nondum facile patere, quaenam sententia reliquis sit anteponenda a); praesertim, quum recentiorum circa hanc rem observationes sint nuper inchoatae, non ad plenum confectae, & desiderentur adhuc quam plurima, quae dies forte revelabit. Donec Quae praecipue nos haesitantes tenuit fuit Affinitas & Analogia. E. gr. PUCUS absolute planta est. Keratophyton Boerh. Fucus est lignosus flexilis, coriaceus. Titanokeratophyton est interne Keratophyton, externe lapideum; si lapis generaret crustam calcaream, anne & lignosam? SPONGIA si modo planta est, mirum quod Fucus marinus scruposus. Moris. hist. 3. s. 15. t. 8. f. 16. 17. sit productum Animale. CONFERVA est vegetabile; Conferva articulata itidem vegetabile. Corallina est Conferva articulata crusta lapidea tecta. Acetabulum Touznef. est Corallina apice peltato seu stella corallina ex animali productum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
