Latin
JUSSIAEUS, TREMBLEJUS & REAUMURIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 84
Unproofread scanNot analysed yet
nec ergo certiora fuerimus edocti, nullum potius, quam immaturum &praeceps, nostrum interponimus judicium. Neque enim ex instituto id agimus, ut discutiantur hic singula, quae de coralliis dicenda forent. Nos descriptionem qualemcunque coralliorum ad haec nostra littora crescentium promisimus; nec ulterius divagari animus est, quam fert nobis proposita brevitas, dum eorum tantum desiderio studemus, qui leviorem forte cupiunt coralliorum notitiam, &dum ad subsequentia duntaxat rite intelligenda viam paramus. §. VII. Quo minus ad finem olim deduci potuerit operosa illa quaestio de natura coralliorum, ut exquisita ac pleniori eorum descriptione atque historia jam dudum orbis frueretur, moram injecerunt haec inprimis impedimenta: quod α sepeliantur undis corallia, in fundo latebrisque marium delitescant, ubi difficilis aditus, nec libera deambulatio conceditur. β corallia, quae discerpit, inque littus ejicit crebriori tempestate incitatus fluctuum impetus, integra vix unquam reperiantur. γ eadem in littus ejecta nunc aëreas patiantur injurias, nunc argilla, sabulo &arena obruantur, nunc ex adjacentium corporum adhaesione, cum quibus in lapidem facile concrescunt, crebro deformentur. δ longe aliae coralliorum species in Oceano Septentrionali, aliae in mari Pacinico, aliae in mari Baltico, aliae proferantur alibi. Accedit, quod singulae species coralliorum figura admodum varient: quo factum, ut distinctas species fere toties constituerint auctores, quoties dissimilis formae offenderint indiVidua.