# Amoenitates academicae. Vol. 1 85

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, JUSSIAEUS, TREMBLEJUS & REAUMURIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/85

e notitia denique coralliorum, procul adeo petendorum, majores postulet impensas, quam eam usui futuram vulgo fuit judicatum. Nautae vero, quibus opportuna maxime patet occasio remotiores orbis adeundi plagas, haec minus observant: neque scientiarum cultui multum inservit turba rudis eorum, quibus piscatus coralliorum plerumque est demandatus. §. VIII. Sed est profecto, quod maxime demiremur in hoc Tam prope enim ad quodlibet e corporum genere. tribus naturae regnis corallia videntur accedere, ut, nec merum ea lapidem, nec plantam sinceram, neque animalium unice productum esse, facile dixeris; est tamen illis, quod animale quiddam & vegetabile, & lapideum simul indicat. Quin &, ubi congeruntur in littore corallia, quorumcunque circumfusorum corporum adnatam molem, inque calcem versam saepius ostentant. Immo confertissimum coralliorum, conchyliorum & petrificatorum numerum tantum non oNum mnes subministrant rupes calcariae, raro aliae Verum igitur ad originem calcis haec quicquam b)) hoc libenter illis definiendum permittimus, quibus experiundi hujus est data facultas. b) In Itinere Gothlandico pag. 191. vidi Sabulum & Argillam Coralliis ad littus ejectis adhaerere, sicque coagulari & in calcem verti. Ex Argilla oritur Calx, sed quaenam sit caussa, ut in calcem transeat Argilla, obscurum est. Calcem mutare Argillam, & Sabulum in suam naturam, nulli non notum est. Immo & Schistum ab adjacente caleario lapide in calcem mutari vidi in Itin. Westrogoth. p. 81. Calcem ab animalibus Zoophytis creari patet ex testis Cochlearum, Concharum & fimilium, quae ejusdem naturae cum Coralliis sunt Raro montes calcarii observantur, quin infinitis scatent Petrificatis, quae petrificata plerumque corallia vel ostrocodermata sunt. Hinc mihi suspicio est, quod corallia et ostrocodermata non a calce ut patre genita sint, sed ut Patres calcem generarunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
