# Amoenitates academicae. Vol. 1 9

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, V. DIFFERENTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/9

V. DIFFERENTIA. Praemissa descriptione Betulae Nostrae, differentiam specificam inter Betulam vulgarem & Nostram constituamus, necesse est, ne juvenes Botanici hanc cum illa confundant, sed probe distinctam facilius cognoscant. Duas species (2.) nobis abunde notas esse & perspectas, supra (3.) diximus; his tamen duas alias Virginianas (3: a. b.) quibusdam addere placet; Nos vero dubias, quasi ignotas prorsus, in medio relinquamus. Differentiae itaque specificae, quibus nostra a vulgari distinguatur Betula, sunt sequentes. α. Locus Natalis. Betula Nana in Alpibus & paludibus tantum crescit; Betula vero vulgaris rarissime in paludibus vel Alpibus ipsis, sed in glarea potissimum, & in omni fere alia terra alitur. Magnitudo. Betula Nana raro aut numquam longitudinem hominis exaequat; fruticem enim novimus cum suis ramis in terram communiter prorepere, vel etiam declinare: Betula contra vulgaris truncum habet procerum & cum altissimis saepe certantem arboribus. γ. Structura foliorum. Betula Nana donata est foliis orbiculatis crenatis; Betula vero vulgaris foliis ovato-cordatis. Betulae Nanae folia obtusissima sunt, nullo modo acuminata; Betulae vero vulgaris folia semper in acumen desinentia. Betula Nana habet foliorum marginem crenatum, sive incisuras nullo modo apicem respicientes; Betula vero vulgaris serratum, seu incisuras apicem foliorum semper spectantes. Crenae foliorum Betulae Nanae semper sunt obtusae; cum Betulae vulgaris foliorum crenae semper acutae existant. Florum amenta Betulae Nanae semper sessilia; at in vulgari amenta pedunculo semper insistunt. Haec in Nana erecta; in vulgari autem pendula & nutantia observantur. Amenta denique Nanae mascula plerumque ex infimis gemmis prodeunt; cum in vulgari communiter ex apicibus ramulorum excrescant haec amenta mascula.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
